monumenta.ch > Cassiodorus > 148 > 27 > 34 > MARCUS AURELIUS ANTONINUS HELIOGABALUS XX. > 123 > 30 > 16 > 2 > 7 > 13 > 130 > 3 > 2 > sectio > 46 > sectio > C. IULIUS CAESAR I. > HADRIANUS XII. > sectio > 132 > VALENTINIANUS ET THEODOSIUS XL. > Lucas, 16 > sectio > 32
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, XXXI.De corpore martyris Babylae, et de simulacro Apollinis fulmine concremato. <<<     >>> XXXIII.Quomodo apud Antiochiam sacerdotis filius sit conversus.

Cassiodorus, 6, CAPUT XXXII.De publicatione vasorum ecclesiasticorum, et quomodo Iulianus praefatus et Felix, annihilantes ecclesiam, divinitus sunt puniti.

1 Interea iubentur vasa ecclesiarum sacra fisci aerario deputari. Sublatisque ianuis ecclesiae maioris, fit cunctis accessibile sanctuarium. Ingrediente siquidem Iuliano praefecto Orientis ecclesiam, Felix praefectus regalium thesaurorum pariter introivit, et simul Elpidius comes rerum privatarum. Aiunt enim et Felicem et Elpidium primitus Christianos, tunc a pietate recessisse, impio principi parere cupientes.
2 Iulianus itaque praefectus impudenter contra sacrum altare minxit; quem dum Euzoius prohibere tentaret, eum ille percussit in capite. Fertur autem dixisse quia religio Christiana esset divina sollicitudine desolata. Porro Felix videns vasorum ornamenta, quae Constantinus et Constantius frequenter obtulerant: Ecce in quibus, inquit, vasis Mariae filio ministratur?
3 Sed pro his impietatibus vesanisque praesumptionibus non post multum poenas exacti sunt. Nam repente Iulianus saeva infirmitate detentus visceribus putrefactis interiit. Et fimum non per meatus digestiles emittebat, sed scelestum os, quod blasphemiis ministraverat, organum huius egestionis est factum. Aiunt enim eius uxorem fide fuisse clarissimam, eamque dixisse: Decet te, marite, laudare Salvatorem Christum, quoniam tibi per hanc correptionem magnitudinem propriae virtutis ostendit.
4 Non enim agnoveras contra quem dimicare voluisti, nisi consueta longanimitate haec tibi flagella divinitus intulisset. His ergo verbis et passionibus imminentibus causam languoris agnoscens, rogabat imperatorem ut ecclesia quibus fuerat sublata redderetur. Sed nec illum flexit, et ipse terminum vitae suscepit. Porro Felix et ipse repente flagellum virtute divina suscipiens, sanguine tota die simul et nocte ex ore fuso, et venis corporis undique vacuatis, omnique virtute simul expensa, et ipse celeriter est exstinctus, aeternaeque morti contraditus. [THEODORETUS, lib. III, cap. 11 et 12. Edit. Christ. Vales. cap. 12, p. 134.]
Cassiodorus HOME

bav823.246 bav824.178 bnf1603.122

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik